- ORATOR
- ORATORpro Legato, apud Iurisconsultos in l. Iul. ff. de vi publ.Accursius Doctores Artium intelligit, qui a Graecis Rhetores vocantur, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Apud Salvian. Ep. 8. Orator est, qui Deum orat seu precatur. Sic Ioh. de Garlandia in Aequivocis.Orator Christum rogat et verbum bene profert.In plurali Oratores dicuntur, in Concilio Narbonensi A. C. 1054. c. 24. peregrini qui ad Sanctorum limina Orationis et devotionis ergo veniunt etc. Car. du Fresne Glossar. In Rep. Atheniensium Oratores olim inter Magistratus quidem non censebantur, interim a civibus privatis distincti erat, ut patet ex Aeschine Orat. contra Timarch. et maximo in pretio habebantur. Nemo autem in eum ordinem, qui esset minor annis 30. cooptabatur, ex Lege: Μὴ εἰσελθεῖν τινα εἰπεῖν μήπω τριάκοντα ἔτη γεγονότα: cuius mentio apud Interpretem Aristophanis ad Nubes. Et erat haec aetas Senatoria, nec minore debuit esse is, qui re verâ erat Auctor publici consilii, regendae civitatis Dux, Princeps sententiae in Senatu, in Popule, in causis publicis. Nec temere quisquam Oratorum albo adscribebatur, sed quotannis decem sorte legebantur, qui drachmam accipiebant de publico, eô quô orabant die, ut docet Aristoteles apud Scholiastem praefatum in Vespas, ubi illos Συνηγόρους vocat, qui alias Ρ῾ήτορες dicebantur. Hi itaque sorte capti ἐδοκιμαζοντο apud Iudices, atque in vitam eorum inquirebatur, cum e re publica non esset, τὸν Ρ῾ήτορα ἥκειν ἐπὶ τὸ βῆμα τῶ λόγων ἐπιμεληθέντα πρότερον ἀλλ᾿ οὐ τοῦ βίου, Oratorem Tribunal conscendere, facundiae; non vitae, probatae: Atque hanc ob causam dicebantur a Iudicibus χειροτονεῖςθαι, ut testis est Domosthenes in Timocratea. Continebatur examen hisce capitibus, a Legislatore praescriptis, quorum Aeschines loc. cit. meminit: Α῎ντις λέγῃ εν τῷ δήμῳ, τὸν πατέρα τύπτων ἢ τὴν μητέρα, ἢ μὴ τρέφων, ἢ μὴ παρέχων οἴκησιν, Si quis in populo oret, qui alterum Parentum pulsârit aut non aluerit, aut tectum ad habitandum non praebuerit: Εἰ τὰς ςτρατείας μὴ ἐςτρατευμένος, ὅσαι ἂν αὐτῷ προςταχθῷσιν ἢ τὴν ἀσπίδα ἐπιβεβληκὼς, Si ad militiam vocatus non responderit, aut clypeum abiecerit: Εἰ πεπορνευμένος ἢ ἡταιρηκὼς. Si scortetur aut muliebria patiatur: Εἰ ὁ τὰ πατρῷα κατεδηδοκὼς ἢ ὧν ὰν κληρονόμος γένηται, Si paternam, aut aliam quamvis ad se delatam hereditatem decoxerit: Ε᾿ὰν δέ τις παρὰ ταῦτα λέγῃ, δοκιμασίαν μὲν ἐπαγγειλάτω Α᾿θηναίων ὁ βουλόμενος οἷς ἔξεςτι???.Τοὺς δὲ δικαςτὰς περὶ τούτων εν τῷ Δικαςτἡριῳ διαγινώσκειν, Si, inquam, in populo oret nihilô minus, illius nomen Atheniensium quivis, cui libuerit et licuerit, deferto; Iudicesque ea de re iudicium reddunto. Et habebatur haec quaestio a Iudicibus, quando sorte capti Oratores ab illis, an ad orandum apti essent, examinabantur. Sed et lege cautum erat, ut agros intra fines Atticae possiderent, et liberos legitimos, ex cive nempe, aut iam haberent, aut suscepturi essent, velut Rei publicae oppigneratos et paternae fidei obsides; sic autem illa sonuit: Τὸν Ρ῾ήτορα παιδοποιεῖςθαι κατὰ τοὺς νόμους καὶ γῆν ἐντὸς ὁρῶν κεκτῆςθαι. Vide Dinarchum contra Demosthenem. Quo vero decenter, sive in Senatu, sive in Populo orarent, alia Lex prospexit, quae sic habet Latine: Si quis Oratorum in Senatu aut in Populo vel non seorsim de re proposita, vel bis de eadem re apud eosdem dixerit, sive conviciatus dixerit sive maledixerit, sive pede supploserit, vel inter decernendum importune loquutus fuerit de rebus alienis ab his, de quibus referebant Proedri, velaliquem concitârit, vel Epistatam traxerit, dimissâ contione, aut Senatu, eius multandi potestas esto penes Proedros, ad quinquaginta drachmas usque: Quinquaginta hae drachmae exigendae inscribuntor exactoribus hôc nomme: quod si graviorem meruisse poenam videbitur, irregatâ multâ ad quinqua ginta drachmas usque, deferunto ad Senatum, aut contionem, quae prima habebitur. Ubi in ius vocatus fuerit, in Senatu iudicanto. Quod si damnatus fuerit, clam suffragia Ierentibus Senatoribus, Proedri multam exactoribus exigendam Legum violatarum nomine inscribunto. Quam Legem descripsti Aeschines contra Timarchum: ubi locô κρύβδην ψηφίζόντων τῶν βουλευτῶν, Petitus reponit, κρύβδην ψηφιζόντων E. N. (i. e. πέντε καὶ πεντήκοντἀ τῶν Βουλευτῶν, h. e. Clam suffragia ferentibus quinquaginta quinque Senatoribus, ut ostendatur numerum definitum fuisse, quot minimum clam suffragia ferredeberent hac in causa Senatores: Cum in contionibus eorum numerus, qui suffragia clam ferre deberent, indefinitus, et unicuique id permissum esset; Unde passim legitur, ψηφισαμένων μὴ ἔλαττον ἑξακιχιλίων, οἷς ἃν δόξῃ, κρύβδην ψηφιζομένοις, Suffragia ferentibus non minus sex milibus, et quibus libuerit clam suffragantibus, Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 3. tit. 3. Coronabantur autem Oratores, quoties ad orandum surgebant, vel in contionem oraturi prodibant: uti patet exemplo Cippi, apud Ovid. Met. l. 15. Demonactis, apud Lucianum in eo, Periciis, apud Hieronym. l. 2. Epist. 22. Praxagorae mulieris, apud Aristophanem Ε᾿κκλησιαζ. Aliorum. Hinc qui saepius apud Populum dicerent, adeoque saepius coronati aspicerentur, ius accepêre coronam gestandi, uti de Demosthene habes, apud Plut. Porro illi, qui dicturus surgeret, ab illo qui proxime dixisset, corona tradebatur. Unde apud Aristophanem d. l.Γυ. φέρε τὸν ςτέφανον ἐγὼ γὰρ λέξω πάλεν.Affer coronam, ego enim rursus dicturus sum etc.Vide supra in voce, Caput Coronatum et plura hanc in rem apud C. Paschalium Coronar. l. 5. c. 5. nec non l. 6. c. 5. ubi quaedam de Oratorum Certaminibus publicis. Victoriam iidem partam pro foribus apud Romanos appensâ palmâ testabantur, uti docet Lucianus Ρ῾ητόρων διδασκ. ubi id eo factum, ut clientes hôc pactô sibi plures conciliarent, addit. Quo respiciens Iuvenal. ait Sat. 7. v. 117.——— Rumpe miser tensum iecur, ut tibi lassoFig antur virides scalarum gloria palmae.Et Tertullian. De anima, Nihil mirandum, si et in carcere lemniscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere, ipsâ morte coram immortalitatem vindicat anima. Ubi de Socrate loquens, ad morem sui aevi alludere voluit Scriptor doctissimus. Vide quoque infra, ubi de Rhetoribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.